monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > sectio 31 > sectio 1 > sectio 30 > bsbClm6224.177 > sectio > sectio 63 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 4, 32
Et regnum eius in generatione et generatione. Si hoc quod in Scripturis dicitur, in generatione et generatione, simpliciter accipimus pro eo quod est, in omnia futura tempora, nulla quaestio est. Sin autem (ut saepe diximus) generatio et generatio, duas generationes significat, Legis et Evangelii, quaerendum est quomodo Nabuchodonosor Dei sacramenta cognoverit. Nisi forte hoc dicamus, quod postquam oculos ad coelum levavit, et recepit pristinum statum, et exaltavit et benedixit Deum viventem in sempiternum, etiam hoc non ignoraverit.